라틴어 문장 검색

"' talia ludebant pueri per membra magistri, nec longa fessum poena solvebat virum, tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolvi pectoris ligamina, difficilesque moras animae ac retinacula vitae relaxat, artas et latebras expedit, sanguis ab interno venarum fonte patentes vias secutus deserit praecordia, totque foraminibus penetrati corporis exit . fibrarum anhelans ille vitalis calor, haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria, suggere si quod habes iustum vel amabile votum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.35)
Ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:2)
"In manicis ot compedibus saevo te sub custode tenebo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1652)
quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae solverit atque oculos moverit illa gravis, afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a9)
manicae sola brachiorum principia velantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:5)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, nec dependes nec propendes - quin malus nequamque sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 260)

SEARCH

MENU NAVIGATION